monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, XIII <<<     >>> XV

Caput XIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Rarissimi sunt autem qui nullas in hac vita, sed tantum post eam poenas luunt. Fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne levissimam quidem febriculam senserint quietamque duxerint vitam, et ipsi novimus et audivimus; quamquam vita ipsa mortalium tota poena sit, quia tota temptatio est, sicut sacrae litterae personant, ubi scriptum est: "Numquid non temptatio est vita humana super terram?"
Non enim parva poena est ipsa insipientia vel inperitia, quae usque adeo fugienda merito iudicatur, ut per poenas doloribus plenas pueri cogantur quaeque artificia vel litteras discere; ipsumque discere, ad quod poenis adiguntur, tam poenale est eis, ut nonnumquam ipsas poenas, per quas compelluntur discere, malint ferre quam discere.
2 Quis autem non exhorreat et mori eligat, si ei proponatur aut mors perpetienda aut rursus infantia? Quae quidem quod non a risu, sed a fletu orditur hanc lucem, quid malorum ingressa sit nesciens prophetat quodam modo.
3 Solum, quando natus est, ferunt risisse Zoroastrem, nec ei boni aliquid monstrosus risus ille portendit. Nam magicarum artium fuisse perhibetur inventor; quae quidem illi nec ad praesentis vitae vanam felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt; a Nino quippe rege Assyriorum, cum esset ipse Bactrianorum, bello superatus est.
4 Prorsus quod scriptum est: "Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium," usque adeo impleri necesse est, ut ipsi parvuli per lavacrum regenerationis ab originalis peccati, quo solo tenebantur, vinculo iam soluti mala multa patientes nonnulli et incursus spirituum malignorum aliquando patiantur.
5 Quae quidem passio absit ut eis obsit, si hanc vitam in illa aetate etiam ipsa passione ingravescente et animam de corpore excludente finierint.